Sir 39

. RAB. Christi, cujus sunt membra, a suo habent omnia: qui est virtus et sapientia Patris. . ID. Intelligite doctrinam meam, mentes electorum per baptismum generatae, et fructum martyrii facite in decursu mortalis vitae. . ID. Unde: Psal. 32.. Cithara est ligni ventris in imo concavitas, etc., usque ad quae secundum formam psalterii de superius ad nos conveniunt. . ID. Quando congregavit aquas, etc., usque ad vel aqua persecutionis, Dei dispensatione restringitur. . Praesentia Dei antecedit omnia, et quidquid fit temporaliter ei sine tempore praesens est. Act. 1.. . etc. Prohibet nos esse curiosos, et perscrutari quae scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. etc. Sicut post diluvii effusionem aquae redibant, ut appareret arida et germinaret; sic post exstinctionem impiorum, datur electis facultas fructificandi. . Ante diluvium, fructu terrae naturali cibo nutriebantur homines, nedum erant concessae carnes. . RAB. Omnia homini ante peccatum obediebant; post peccatum vero pugnat contra eum orbis terrarum. Inde fames et mors, et mille pericula mortis, bestiae quoque contra cum saeviunt, et rhomphaea coelestis vindictae. . Quia juxta supernam sententiam, in tempore opportuno digna ultio peccatores vastabit. Ad superiora respicit, ubi ait: etc. Videt enim incomprehensibilia Dei judicia, et investigabiles vias, nec audet inde aliquid temere loqui vel scribere: sed temperate de his disputans, non causam, sed modum divino consilio manifestum dimisit. . Utile dat consilium, ut opera ei non incaute discutiamus, sed Creatorem in omnibus laudemus et benedicamus. Quasi dicat: Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, vitia malos.
Copyright information for VulgGlossa